monumenta.ch > Hugutio Pisanus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hugutio Pisanus, Derivationes, p5, p78, 2
Item a dolus hic Dorilus, idest servus, quasi dolosus; et hic dolo vel dolon -nis, et sunt dolones tela abscondita in ligneis vaginis propter dolum et ipse lignee vagine vocantur dolones, inter quas latet pugio sub specie baculi, et dicuntur sic quia fallant et decipiant ferro cum preferant speciem ligni; hos vulgus greco nomine oxos vocat, idest acutos, unde et apud medicos acutus morbus oxeia vocatur, ab oxi quod est acutum.